Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XII.

GRATIANUS.
Quidam clerici propria relinquere uolunt; de suis et ecclesiae
rebus testamenta conficiunt; de rebus ecclesiae nonnulla largiuntur.
(Qu. I.) Modo primum queritur: Utrum clericis liceat
proprium habere? (Qu. II.) Secundo, an res ecclesiae, que ab
eis datae sunt, possint constare aliqua firmitate eis, qui eas acceperunt?
(Qu. III.) Tertio, si ante tempus suae ordinationis,
qui nichil habere uidebantur et post ordinationem aliqua inuenisse
noscuntur, an possint ea quibus uoluerint, relinquere an non?
(Qu. IV.) Quarto, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse


noscuntur, an utrique communiter, an singulariter ecclesiae uel
sacerdoti iure proueniant? (Qu. V.) Quinto, si testamenta eis
liceat conficere?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Inpuberes et adolescentes, in uno conclaui manentes, probatissimo seniori deputentur.

C. II. Omnibus clericis communis est uita seruanda.

C. III. Iuxta ecclesiam clericorum claustra constituantur.

C. IV. In atrio ecclesiae nisi clericorum edificia minime ponantur.

C. V. Clericus nichil seculare possideat.

C. VI. Nichil preter Deum habeat qui in eius sortem eligitur.

C. VII. Clericis et Deo deuotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet.

C. VIII. Clerici nichil possideant proprium.

C. IX. Clericis omnia communia esse debent.

C. X. De eodem.

C. XI. Non licet aliquid habere his, qui suis renunciant et communiter uiuere spondent.

C. XII. De eodem.

C. XIII. Ecclesiarum prepositi rerum earundem dispensatores efficiuntur.

C. XIV. Diaconi uel quelibet religiosae personae regularem uitam ducere cogantur.

C. XV. Quare in primitiua ecclesia predia uendebantur.

C. XVI. Quare predia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur.

[C. XVII.]

C. XVIII. Clericatus non tollitur eis, qui uolunt habere aliquid proprium.

C. XIX. De rebus propriis uel acquisitis episcopi heredibus suis reliquant.

C. XX. De eodem.

C. XXI. De eodem.

C. XXII. Ex rebus ecclesiae, si episcopus indiget, sibi et suis necessaria sumat.

C. XXIII. Res ecclesiasticas episcopus dispenset.

C. XXIV. Res ecclesiae sint in episcopi potestate.

C. XXV. De his, qui tam infirmi sunt, quod rebus suis renunciare non possunt.

C. XXVI. Res ecclesiae quasi communes episcopus dispenset.

C. XXVII. Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus conuertere.

C. XXVIII. De eodem.

QUESTIO II.

C. I. Ecclesiae pecuniam auferens uelut homicida dampnatur.

C. II. Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur.

C. III. Quicquid Domino consecratur ad ius pertinet sacerdotum.

C. IV. Excommunicationi subiaceat qui ecclesiastica predia inuadit.

C. V. Sacrilegii crimen incurrit qui predia ecclesiastica uexat.

C. VI. De eodem.

C. VII. In quadruplum restituat qui res inuadit ecclesiae.

C. VIII. Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum.

[C. IX.]

C. X. Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit.

C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet.

C. XII. Non sunt alienanda in episcopatu adquisita.

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda.

C. XIV. Pro redemptione captiuorum uasa sacra non prohibentur alienari.

C. XV. Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione.

C. XVI. Res desolatae ecclesiae non preponantur captiuis.

C. XVII. Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda.

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat.

C. XIX. Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet.

C. XX. Predia ecclesiae Papae alienare non licet.

C. XXI. Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere.

C. XXII. Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae.

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid.

C. XXIV. Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat.

C. XXV. De eodem.

C. XXVI. Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur.

C. XXVII. De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat.

C. XXVIII. Oblationum et reddituum ecclesiarum tres portiones presbitero dispensandae credantur.

C. XXIX. De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur.

C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones.

C. XXXI. De eodem.

C. XXXII. Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant.

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt.

C. XXXIV. Episcopus heredes non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat.

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant.

C. XXXVI. De possessione ecclesiastici iuris quicquid a presbitero distrahitur, inane habeatur et uacuum.

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt.

C. XXXVIII. Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum.

C. XXXIX. Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent.

C. XL. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt.

C. XLI. Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet.

C. XLII. De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur.

C. XLIII. Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant.

C. XLIV. Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae.

C. XLV. Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae.

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere.

C. XLVII. De eodem.

C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere.

C. XLIX. Aliena ecclesiae non licet inuadere.

C. L. Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare.

C. LI. Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant.

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo.

[C. LIII.]

C. LIV. Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt.

C. LV. Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2.

C. LVI. Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit.

C. LVII. De eodem.

C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit.

[C. LIX.]

[C. LX.]

C. LXI. De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt.

C. LXII. Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt.

C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti.

C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant.

C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae.

C. LXVI. Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt.

C. LXVII. Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus.

C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti.

C. LXIX. Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur.

C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant.

C. LXXI. Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est.

C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat.

C. LXXIII. Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare.

C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre.

C. LXXV. Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet.

QUESTIO III.

C. I. De his qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt.

C. II. De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt.

C. III. De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur.

C. IV. Episcopus tertiam partem sibi debitam ecclesiae relinquere poterit.

QUESTIO IV.

C. I. De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur.

C. II. Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit.

C. III. De hiis, que sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen faciant scripturam.

QUESTIO V.

C. I. Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat.

C. II. De eodem.

C. III. Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent.

C. IV. Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat.

C. V. Quomodo possint esse rata que de ecclesiae proprietate testamento legantur.

C. VI. Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro.

C. VII. De eodem.

Spalten:

675/676 - 717/718
Gehe zu Spalte: