Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant.

Aurum ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget
et subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod
nihil adiuuat? An ignoramus, quantum auri atque argenti
de templo Domini Assirii sustulerunt? Nonne melius conflat
sacerdos propter alimoniam pauperum, si aliqua
subsidia desunt, quam si sacrilegus contaminat et
asportat hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus
es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum,
ministrasses alimoniam. Cur tot captiui in commercium
ducti nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius
fuerat, ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. His
non posset responsum referri. Quid enim diceres?
Timui, ne templo Dei ornatus deesset? Respondet:
Aurum sacramenta non querunt, neque auro placent que
auro non emuntur. Ornatus sacrorum redemptio captiuorum
est, et uere illa sunt uasa preciosa, que redimunt
animas a morte. Ille uerus est thesaurus Domini, qui operatur
quod sanguis eius operatus est. Et post pauca: §. 1.
Nemo potest dicere, cur pauper uiuit? Nemo potest
queri, quia captiui redempti sunt. Nemo potest accusare,
quia templum Dei edificatum est. Nemo potest indignari,
quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt. Nemo
potest dolere, quia in sepulcris Christianorum requies
defunctorum est. In his tribus generibus uasa ecclesiae
etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. Opus est,
ut de ecclesia mistici populi forma non exeat, nec ad
usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo
primum intra ecclesiam quesita sunt uasa, que initiata non
essent, denique conminuta, postremo conflata, per
minutas erogationes dispensata egentibus captiuorum
quoque preciis profecerunt. Quod si desunt noua et que
nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi, quos supra
dixi usus, arbitror omnia pie posse conuerti.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

709/710
Gehe zu Spalte: