Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXI. Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est.

Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum]
Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere;
ignominia sacerdotis est propriis studere diuiciis. Natus in
paupere domo et in tugurio rusticano, qui uix milio et cibario
pane rugientem uentrem saturare poteram, nunc similam
et mella fastidio. Eiusdem: §. 1. Multi edificant parietes,
et columpnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro
splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum
Christi nulla est electio. Neque uero michi aliquis
obponat diues in Iudea templum, mensam, lucernas, turibula,
patellas, cyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta.


Tunc hec probabantur a Domino, quando sacerdotes
hostias inmolabant, et sanguis pecudum erat remissio
peccatorum, quamquam hec omnia precesserint in figuram;
scripta sunt autem propter nos, in quos fines
seculorum deuenerunt. Nunc uero, cum paupertatem domus
suae pauper Dominus dedicauit, portemus crucem
et delicias lutum putemus. Eiusdem: §. 2. Amico
rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium
est; accepisse pauperibus erogandum et esurientibus
plurimis illud reseruare, uel cautum uel timidum
est aut, quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid
subtrahere, omnium predonum crudelitatem superat.
Item eiusdem: [ad Paulinum, de institutione monachi]
§. 3. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus,
cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri
pondus abiecit, nec putauit, se posse et uirtutes simul
et diuicias possidere. Nos suffarcinati auro Christum pauperem
sequimur, et, sub pretextu elemosinae pristinis incubantes
opibus, quomodo possumus aliena fideliter distribuere
qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter de
ieiuniis facile disputat. Non Ierosolimis fuisse, sed Ierosolimis
bene uixisse laudandum est.
Gratian. Item largitate etiam episcopi stipendium de rebus
ecclesiae clericis dare licet, cuius professio sub precariae
nomine fieri debet.
Unde in VII. Concilio Tolletano legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

709/710
Gehe zu Spalte: