Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat.

Sepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas
temporis. Quapropter prouidentes decernimus, ut si
quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cuiuscumque
episcopi percipit largitate, sub precariae
nomine debeat professionem scribere, ne per retentionem
diuturnam preiudicium afferat ecclesiae,
et quecumque in usu perceperit debet utiliter
laborare, ut nec res diuini iuris uideantur aliqua occasione
negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deseruiunt, percipere
possint clerici. Quod si quis eorum contempserit facere,
ipse se stipendio suo uidebitur priuare.
Gratian. Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia
detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt.
Unde in Tolletano Concilio I. [c. 4.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

711/712
Gehe zu Spalte: