Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Quare predia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur.

Item Urbanus Papa. [epistola unica, c. 1.]
Videntes autem summi sacerdotes, et alii, atque
Leuitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse conferre,
si hereditates et agros, quos uendebant, ecclesiis, quibus
presidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum
tam presentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora
possent ministrare fidelibus communem uitam
ducentibus, quam ex precio ipsorum, ceperunt predia
et agros, quos uendere solebant, matricibus ecclesiis tradere,
et ex sumptibus eorum uiuere. §. 1. Ipsae uero res in ditione


singularum parrochiarum episcoporum (qui locum tenent
apostolorum) erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper
debent esse temporibus. Ex quibus episcopi et fideles
dispensatores eorum omnibus communi uita degere
uolentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius
potuerint, ut nemo in eis egens inueniatur. §. 2.
Ipsae enim res oblationes fidelium appellantur, que
a fidelibus Domino offeruntur. §. 3. Memoratis augmentationibus
ergo in tantum ecclesiae, quibus episcopi
president, Domino adminiculante creuerunt, et in tantis
maxima pars earum habundant rebus, ut nullus sit in
eis communem uitam degens indigens, sed omnia necessaria
ab episcopo suisque ministris percipiat. §. 4.
Ideo, si aliquis extiterit modernis aut futuris temporibus
qui hoc auellere nitatur, iam dicta dampnatione feriatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

681/682
Gehe zu Spalte: