Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVII.]

Item Augustinus. [tractatu LXII. in Iohannem]
Habebat Dominus loculos, a fidelibus oblata conseruans,
et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat:
Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est
instituta, ut intelligeremus quod precepit, non esse cogitandum
de crastino, non ad hoc fuisse preceptum, ut nichil
pecuniae seruetur a sanctis, sed ne Deo propter ista
seruiatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur.
II. Pars. Gratian. His omnibus claret, quod clericis
nullo modo licet habere quid proprium; quod si habuerint, non
clerici erunt, non tamen clericatus eis tollendus est.
Unde Augustinus ait in eodem sermone:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

683/684
Gehe zu Spalte: