Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Clericatus non tollitur eis, qui uolunt habere aliquid proprium.

Certe ego sum qui statueram, nullum ordinare clericum,
nisi qui mecum uellet manere, ut si uellet a proposito
discedere, recte illi tollerem clericatum. Ecce
in conspectu Dei et uestro muto consilium. Qui uolunt aliquid
habere proprium, quibus non sufficit Deus et ecclesia
eius, maneant ubi uolunt et ubi possunt, non eis aufero
clericatum, nolo habere ypocritas. Malum esse quis
nesciat? Malum est cadere a proposito, sed peius est
simulare propositum. Et post pauca: §. 1. Si non seruat
sanctitatem foris, dimidius cecidit: si intus habuerit
simulationem, totus cecidit. Nolo, ut habeat necessitatem
simulandi. Scio, quomodo homines amant clericatum.
Nemini eum tollo nolenti mecum communiter uiuere.
Gratian. Econtra sunt aliae auctoritates, quibus conceditur
propria habere, non solum aliis sed etiam episcopis.
Unde in Concilio Agatensi [c. 8.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

683/684
Gehe zu Spalte: