Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Quare in primitiua ecclesia predia uendebantur.

Item Melciades Papa.
Futuram ecclesiam in gentibus apostoli preuidebant;
idcirco predia in Iudea minime sunt adepti, sed precia
tantummodo ad fouendos egentes. At uero, cum inter
turbines et aduersa mundi succresceret ecclesia, ad hoc
usque peruenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani
principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad
fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E
quibus uir religiosissimus Constantinus, primus fidem ueritatis
patenter adeptus, licentiam dedit per uniuersum orbem
suo degentibus inperio non solum fieri Christianos,
sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda.
Denique idem prefatus princeps donaria inmensa
contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri
instituit, adeo ut sedem inperialem relinqueret, et B.
Petro suisque successoribus profuturam concederet.
§. 1. Idem uero presidens sanctae sinodo, que apud
Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam
coram se conspiceret deferendam, ait: "Vos a nemine
diudicari potestis, quia Dei solius iudicio reseruamini.
Dii etenim uocati estis, et idcirco non potestis
ab hominibus iudicari." Ab illo etenim tempore, et deinceps,
uiri religiosi non solum possessiones et predia, que
possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt,
edificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum
martirum per ciuitates ac monasteria innumera, in quibus
cetus Domino seruientium conueniret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

681/682
Gehe zu Spalte: