C. III. De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur.
Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis aliquidab extraneis aut cum ecclesia, aut sequestratim
dimittitur, aut donatur, (quia hoc ille, qui donat, pro redemptione
animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre
probatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum
ecclesiae inter facultates ecclesiae conputabunt, quia
iustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum
est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.
§. 1. Sane quicquid per fidei commissum aut sacerdoti,
aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicumque alii
postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia
conputare aut retinere non poterit.