C. II. De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt.
Item ex Concilio Tolletano XI.Quicumque de sacerdotibus uel ministris pro sui
utilitate atque amicitia, quocumque modo, aut per scripturae
seriem aliquid meruerint ab aliquo percipere,
in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde
uoluerint facere ipsorum uoluntatis arbitrio subiacebit.
Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit,
ecclesia, cui prefuit uel minister extitit, hoc sibi
in perpetuum uendicabit.
Gratian. Ecce quod illa, que non ex offitio ecclesiastico,
sed ex aliqua prestatione suae utilitatis lucratus est, potest dare
quibus uoluerit.
II. Pars. §. 1. Sed queritur de his, que sibi communiter
cum ecclesia uel sequestratim pro remedio animae offeruntur, uel
de tertia parte, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi
debitam accipit, si ea potuerit dimittere quibus uoluerit.
De his ita diffinitur in Concilio Agatensi: [c. 6.]