Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De his qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt.

Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel quicumque
clerici, qui nichil habentes ordinantur, et tempore episcopatus
uel clericatus sui agros uel quecumque predia suo
nomine conparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis
crimine teneantur, nisi ammoniti ecclesiae eadem contulerint.
Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius
uel successione cognationis euenerit, faciant inde
quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito
retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni tanquam
reprobi iudicentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

713/714
Gehe zu Spalte: