C. XXXVIII. Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum.
Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 16.]Hec huius placiti constitutione inter nos censura
placuit custodiri, ut defuncto antistite, uel etiam adhuc
in supremis agente, nullus clericorum, cuiuslibet ordinis
offitii gradusue sit, quicquam de domo eius presumat,
uel de utilitate que instrumenti domus esse noscitur,
id est mobilis et inmobilis rei ecclesiasticae
conetur inuadere, nichil furto, nichil dolo subprimens auferens
atque abscondens; sed is, cui domus conmissa est,
subiunctis sibi uno uel duobus fidelissimis, omnia
usque ad tempus substituendi pontificis debet conseruare,
uel his, qui in domo inueniuntur, clericis consuetam
alimoniam administrare. Substitutus autem antistes susceptae
sedis commoda ordinabit uelut Deus inperabit,
ut eis uti debeat cum his, quos cognouerit disciplinae et
karitati predecessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam
post hec cuiuslibet ordinis (ut superius dictum est)
clericus quacumque occasione uel de omni facultate
quippiam probatus fuerit abstulisse uel forsitan dolo aliquo
subpressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur,
et uix ei peregrina communio concedatur,
quia durum est, ut hi, quos constat in seruitio Domini cum
primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum
rerum incubatores uel utilitatibus seruientes atque uacantes
fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur.