Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt.

Item Urbanus Papa.
Alienationes omnium per intrusionem, seu canonice
electorum sub episcopi nomine, aut abbatis, qui secundum
usum ecclesiae suae consecrandus est, alienationes quocumque
modo factas, nec non personarum ordinationes
ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae, siue
per symoniam itidem factas, irritas iudicamus. §. 1. Illud
etiam per omnia interdicimus, ut nullus clericus prebendam
suam seu beneficium aliquod ecclesiasticum aliquo modo
alienare presumat. Quod si presumptum olim fuit uel aliquando
fuerit, irritum erit, et ultioni canonicae subiacebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

699/700
Gehe zu Spalte: