C. VII. Clericis et Deo deuotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet.
Item Ieronimus ad quendam suum Leuitam, de duobusgeneribus hominum.
Duo sunt genera Christianorum. Est autem genus
unum, quod mancipatum diuino offitio, et deditum contemplationi
et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare
conuenit, ut sunt clerici, et Deo deuoti, uidelicet
conuersi. KLEROS enim grece latine sors. Inde huiusmodi
homines uocantur clerici, id est sorte electi. Omnes enim
Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est se et
alios regentes in uirtutibus, et ita in Deo regnum habent.
Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam habent ab
institutione Romanae ecclesiae in signo regni, quod in
Christo expectatur. Rasio uero capitis est temporalium
omnium depositio. Illi enim uictu et uestitu contenti nullam
inter se proprietatem habentes, debent habere omnia
communia. §. 1. Aliud uero est genus Christianorum, ut
sunt laici. LAOS enim est populus. His licet temporalia
possidere, sed non nisi ad usum. Nichil enim
miserius est quam propter nummum Deum contempnere.
His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter uirum
et uirum iudicare, causas agere, oblationes super altaria
ponere, decimas reddere, et ita saluari poterunt, si uicia
tamen benefaciendo euitauerint.