Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Clerici nichil possideant proprium.

Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [responsionum
c. 1. et 2.]
Quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum
non debet fieri a clericis suis in ecclesia Anglorum, que
auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere
conuersationem, que in inicio fuit Patribus


nostris, in quibus nullus eorum ex his, que possidebat,
proprium habebat, sed erant illis omnia communia.
§. 1. Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti,
qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et
stipendia sua accipere exterius, quia et de eisdem Patribus
nouimus scriptum: "quod diuidebant prout
cuique opus erat." De eorum quoque stipendio cogitandum
atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula
sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis
inuigilent, et ab omnibus illicitis cor, et linguam, et corpus
Deo auctore conseruent. §. 2. Communiter autem uiuentibus
iam de faciendis porcionibus, uel exhibenda hospitalitate,
et adinplenda misericordia a nobis quid erit
loquendum, cum omne, quod superest necessitatibus in
causis piis ac religiosis erogandum est? Domino magistro
omnibus dicente: "Quod superest date elemosinam,
et omnia munda sunt uobis."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

677/678
Gehe zu Spalte: