Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIX. Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet.

Item ex hystoria Eusebii Episcopi Cesariensis capitulo XII.
Quisquis episcopus uel abbas de salariis episcopii
uel monasterii quicquam transferre in principum
manus, uel etiam alii personae conferre uoluerit, irritum
sit quod datum esse constiterit, secundum canonem
sanctorum Apostolorum, qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum
rerum episcopus habeat sollicitudinem, et dispenset
eas tamquam Deo contemplante. Non liceat autem ei
fraudare quicquam ex illis, uel cognatis propriis
donare que Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus
largiatur, sed non sub horum occasione que sunt


ecclesiae defraudentur." §. 1. Quod si excusationem pretenderit
episcopus dampnum facere et nichil ad profectum
agrum existere, nec sic principibus tribuatur
ager uel locus, sed clericis uel agricultoribus. §. 2. Quod
si calliditate usus fuerit princeps, et uel a colono uel a
clero agrum emerit, sit irrita uenditio, et restituatur
episcopio et monasterio. Episcopus uel abbas hoc
faciens abiciatur, tamquam qui dispersit que non
collegit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

691/692