Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Predia ecclesiae Papae alienare non licet.

Item Simacus Papa. [in Sinodo III. c. 4. et seqq. usque
ad c. 9.]
Non liceat Papae predium ecclesiae alienare aliquo
modo pro aliqua necessitate, nec in usufructu rura
dare, nisi tantummodo domus, que in quibuslibet
urbibus non modica inpensa sustentantur. Qua lege
omnes custodes astringantur, ut donator, assentator,
uenditor honorem perdat. Et qui subscripserit anathema
sit cum eo, qui dederit uel qui receperit, nisi restituatur.
Liceat etiam quibuslibet ecclesiasticis personis contradicere,
et cum fructibus alienata reposcere. Quod non
modo in apostolica seruandum est ecclesia, uerum
etiam in uniuersis ecclesiis per prouincias quidem
dicitur conuenire.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

693/694
Gehe zu Spalte: