Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere.

Item. [in Sinodo VI.]
Indigne ad altare Domini properare permittitur, qui
res ecclesiasticas audet inuadere aut iniuste possidere, aut
iniqua uel iniusta defensione in eis perdurare. §. 1.
De quibus tanta debet esse prouisio, ut uindictam ammonitio
precedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit,
aut iniuste ablatas retinet, equitate patrocinante legibus
restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit,
demum predonem sacerdotalis districtio maturata percellat.
§. 2. Valde enim iniquum et ingens sacrilegium est,
ut quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro
salute ac requie animarum suarum unusquisque uenerabili
ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus


maxime seruari conuenit, id est Christianis et
Deum timentibus hominibus, in aliud transferri uel
conuerti. Propterea, qui hec non preuiderit, et aliter
quam scriptum est predia ecclesiae tradita petierit, uel
acceperit, aut possederit, nisi se cito correxerit, quo
iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti,
et donanti, uel possidenti anathema, et
institutae penae contubernium assiduum. Nec aliquo se
ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus
ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine
aliqua pietatis consideratione dispergit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

693/694
Gehe zu Spalte: