Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXII. Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae.

Item Nicolaus Adoni, Viennensi Archiepiscopo. [in
epistola, cuius initium: "Quia sanctitatis uestrae"]
De rebus, que semel Deo contributae atque dicatae
sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam
inuaduntur atque diripiuntur, sancimus, ut prius
consulatis principem ad resecandam tam presumptiuam
factionem, et cognoscendum, utrum illius sit concessio,
an inuasoris presumptio. Quod si principis inordinata fuerit
largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus.
Si autem inuasoris declaratur presumptio, usque ad emendationem
excommunicationis sit uindicta cohercendus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

693/694
Gehe zu Spalte: