Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid.

Item Gelasius Iustino Archidiacono et Fausto
Defensori.
IV. Pars. Vobis enim et famae uestrae consultum
duximus, ut pontificis uestri loco uobiscum ab eodem aliquis
subrogetur, qui eius nomine pariter uniuersa disponat,
quatinus omnia predia ad uestrum reuocetis studium,
nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum
ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam et negligentiam
minuatur, sed omnem pensionis summam ex
omnibus prediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem
deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quid
ad causas uel expensas accedentium necessitatum opus
esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quatuor
portiones uel de fidelium oblatione, uel de hac fiant modis


omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam
clericis pro suo iudicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus
sub omnium conscientia faciat erogari, fabricis
uero que conpetit ad ordinationem pontificis, erogatione
uestra decernimus esse pendendam. Si quid forte
sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque
parte custode, condatur enthecis, ut, si maior emerserit
fabrica, sit subsidio quod diuersi temporis diligentia
potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, que utilitates
respiciat communes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

693/694
Gehe zu Spalte: