Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat.

Idem Maiorico, Sereno et Iohanni
Episcopis.
Qui et humanis legibus inciuili dampnatione
calcatis, et reuerentia religionis abiecta, uel ecclesiastica
priuilegia calcare contendunt, uel ubilibet in pauperum
prosilire dispendium, nec huiusmodi saltem conmoniti conuictique
nequiciam sopire consentiunt atque illata sacris
rebus detrimenta sarcire, merito diuini muneris sunt
participatione priuandi, ut huius perceptione careant,
quod sacrilegis ausibus habuere despectui. Celestinus
uero presbiter fratris et coepiscopi nostri Sereni, qui contra
pontificale iudicium contraque apostolicae sedis mandata
prorumpens, supradictis communionem sacram ministrare
presumpsit, cum non potuerit ignorare sententiam proprii
sacerdotis, ab offitio protinus ecclesiastico repellatur, ut
nullus ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta
uenire contendat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

695/696
Gehe zu Spalte: