Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. De eodem.

Idem eisdem.
Volateranae ecclesiae actus uel patrimonium, quod
hactenus conperimus destitutum, post dampnationem
Eucharisti, quo fuerat deprauante dispersum, curae uestrae
decreuimus esse delegandum, ut diligentia (qua uos pro
utilitatibus ecclesiae estimamus esse uigilantes) predia
culturae restituatis antiquae, reuocetis si qua sunt
uendita aut donata mancipia. Possessiones etiam, quas
ab Eumacio et Opilione episcopis, uel ceteris quouis
iure uideritis teneri, quia contra constituta sinodi ab episcopis
predia alienari nullo potuerunt conmento,
nichilominus reuocentur. Sit emptoribus ad eum recursus,
qui presumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita uenditione
distrahere, ita ut pensiones annuas ad pontificem
deferatis, cui priuilegia sua integra conuenit omni ratione


seruari, ut eius dispensatione portiones proueniant consuetae,
ita ut portionem quartam, que ad eos pertinet, sua
pontifex ordinatione distribuat, prout cuiusque locum
meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione
est faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione
suae electionis antistes. Fabricarum etiam
portio episcopo sciente et disponente uestra erogatione
pendatur, quatinus nichil penitus in detrimentum alicuius
rei patiamini generari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

695/696
Gehe zu Spalte: