Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur.

Idem Clero, et ordini, et plebi Brundusii.
Concesso uobis quem petistis antistite, fratre iam et
coepiscopo meo Iuliano, necessarium fuit (eodem ad
ecclesiam suam mox remisso) ad uos nostra scripta pariter
destinari, quibus agnosceretis eidem fuisse preceptum,
ne umquam ordinationes presumat illicitas. Et infra:
§. 1. Redditus et oblationes fidelium in quatuor partes
diuidat, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis
pro offitiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam,
quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam,
quarum rationem diuino est redditurus examini.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

695/696
Gehe zu Spalte: