C. XXVII. De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat.
Idem. [in epistola ad episcopos per Lucaniam etBrutios, c. 29.]
Quatuor autem tam de redditu quam de oblatione
fidelium, prout cuiuslibet ecclesiae facultas admittit (sicut
dudum rationabiliter est decretum), conuenit fieri portiones
quarum una sit pontificis, altera clericorum, tertia pauperum,
quarta fabricis est applicanda. De quibus
sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam
dependere quantitatem, sic clericus ultra delegatam
sibi summam nichil insolenter nouerit expetendum.
Ea uero, que ecclesiasticis edificiis attributa sunt, huic
operi ueraciter prerogata locorum doceat instauratio sanctorum
manifesta, quia nefas est, si sacris edibus destitutis
in lucrum suum presul inpendia his deputata conuertat.
Ipsam nichilominus ascriptam pauperibus portionem
quamquam diuinis rationibus se dispensasse monstraturus
esse uideatur, tamen iuxta quod scriptum
est: "Ut uideant opera uestra bona, et glorificent
patrem uestrum, qui in celis est," oportet etiam presenti
testificatione predicari, et bonae famae preconiis non taceri.
Quapropter nec clericorum quispiam etc.