Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat.

Item in Concilio Leonis Papae IV.
III. Pars. Monemus et inrefragabiliter affirmamus,
ut nullus episcoporum uel sacerdotum rem tituli sui usurpare
presumat, sed neque salarium a Christianis sanctis locis
oblatum causa amicitiae, uel timoris, aut muneris pertemptet
auferre, ne ecclesia Dei ad nichilum redigatur. Quod qui
facere presumpserit episcopus uel sacerdos, canonicam
sine dubio subeat ultionem, et quod ecclesiae iniuste ablatum
est reddere conpellatur, ita ut deinceps nullas uires pro
his ad litigandum uel possidendum habere possint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

691/692
Gehe zu Spalte: