Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda.

De uiro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana
conmotus diabolicis se irretire laqueis non dubitauit, atque
gentilium more per abrupta itinera et conpita insidians, uobis
in uestrae ecclesiae uilla una cum clericis uestris
manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum
monitis decertantibus, paneque spiritualis uerbi uacua hominum
corda reficientibus, atque laudabile salutis propriae
desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli
limina uisitare, collectis maliciae suae sequacibus et iniquitatis


conplicibus, nefarias inuasiones et depredationes
inferre uiolentas demoniaco ausu presumpserit, et, ut
epistolae uestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque
dominici corporis et sanguinis uasa, insuper et sanctum
crisma pollutis arripere manibus quasi uilia et ad usum communem
apta presumpsit, dilectio nos uestra consuluit,
si ipse, uel qui cum eo in tam inpio et iniquo scelere
fuerunt, ad penitenciam quandoque gratia tracti diuina
uenire uoluerint, quo eos penitenciae uinculo constringatis,
nostrae institutionis censuram exposcere curastis. De quibus
(si tamen ita est) iubemus, cum ad penitenciam reuerti
accelerauerint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere,
cuius sacratissima uasa extra ritum fidei Christianae diripiendo
auferre non dubitauerunt. Secundo uero anno
ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio uero
anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes
astent sine oblatione, non manducantes carnem neque
bibentes uinum, preter natalis et resurrectionis dominicae
dies. Quarto preterea anno, si his prioribus tribus eorum
fructuosus fuerit penitenciae labor, communioni fidelium restituantur,
totaque mentis intentione spondentes, talia se
ulterius numquam facturos, corpus et sanguinem Domini
suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in
ebdomada diebus sine esu carnium et uini potatione maneant
penitentes.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

691/692
Gehe zu Spalte: