Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit.

Item Eusebius Papa. [epist. II.]
In legibus seculi cautum habetur: "Qui rem subripit
alienam, illi, cui res direpta est, in undecuplum
que sublata sunt restituat." Et in lege diuina legitur:
"Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui."
Talia ergo non presumantur absque ultione, nec exerceantur
absque dampnatione. Proinde si quis ecclesiasticas
oblationes et quod Deo consecratum est rapuerit, uel
consenserit facientibus, ut sacrilegus diiudicetur, et dampnum
in quadruplum restituat, et canonice peniteat.
Gratian. Econtra Gregorius scribens [cap. 4. responsionum]
Augustino Anglorum Episcopo, de his, qui furtim
auferunt aliquid de ecclesia:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

689/690
Gehe zu Spalte: