C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet.
Fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiterualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia
furtum perpetrant: et sunt alii, qui in hac re ex inopia delinquunt.
Unde necesse est, ut quidam dampnis, quidam
uero uerberibus corrigantur. Et cum paulo districtius
agitur, ex karitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi
hoc prestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.
§. 1. Addis etiam, quo augmento ea, que furto de
ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut
ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus uidetur
amittere, et lucra de dampnis querere.
Gratian. Verum illud Eusebii de legum seueritate, istud
Gregorii de ecclesiastica mansuetudine dictum intelligitur.