Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. De eodem.

Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habet
proprias), et manifestae dominicae, ut potestatem
habeat de propriis moriens episcopus sicut uoluerit et
quibus uoluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum
rerum ea, que episcopi probantur esse, interdicantur.
Fortassis enim aut uxorem habet, aut
filios, aut propinquos, aut seruos. Et iustum est hoc apud
Deum et homines, ut nec ecclesia patiatur detrimentum
ignorantia rerum pontificis, nec episcopi uel eius
propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas
incidant qui ad eum pertinent, mortisque eius iniuriis
infamentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

683/684
Gehe zu Spalte: