C. XX. De eodem.
Item ex Concilio Martini Papae. [c. 15.]Manifesta autem debent esse que ad ecclesiam pertinent
his, qui circa episcopos sunt, presbiteris et diaconis,
ut, si episcopo contigerit inopinatus transitus,
res ecclesiae nullo modo possint minui et perire; neque
res propriae episcopi inportunitatem patiantur pro rebus
ecclesiae, ut nec ecclesia dampnum incurrat, nec episcopus
in suis rebus pro rebus ecclesiae proscribatur.
Idem statutum est in canonibus Apostolorum, [c. 40.] in
quibus legitur: