Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti.

Cum redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc
propiciatus humanam uoluit carnem assumere, ut diuinitatis
suae gratia dirupto, quo tenebamur captiui, uinculo
seruitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur,
si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius
gentium iugo substituit seruitutis, in ea, qua nati fuerant,
manumittentis beneficio libertati reddantur. Atque ideo
pietatis intuitu, et huius rei consideratione permotus,
uos, Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae
ecclesiae, cui Deo auctore deseruimus, liberos ex
hac die ciuesque Romanos efficimus, omneque uestrum
uobis relaxamus seruitutis peculium. §. 1. Hanc
autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam
dictauimus, et propria manu una cum tribus presbiteris
prioribus et tribus diaconibus pro plenissima firmitate
subscripsimus, uobisque tradidimus. Actum in urbe
Roma.
Gratian. Item serui ecclesiarum publicis angariis fatigari
non debent.
Unde in III. Tolletano Concilio [c. 21.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

709/710
Gehe zu Spalte: