Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit.

Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae, non retento
ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos eiusdem
meriti et peculii coram concilio ecclesiae, cui preminet,
per conmutationem subscribentibus sacerdotibus offerat,
ut rata et iusta inueniatur diffinitio conmutantis. Tunc
enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae
concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disposuit,
iam iuri proprio adquisiuit. §. 1. Huiusmodi
autem liberto aduersus ecclesiam, cuius iuris extitit, accusandi
uel testificandi denegetur licentia. Quod si presumpserit,
placet, ut stante conmutatione in seruitutem propriae
ecclesiae reuocetur, quam nocere conatur.
Gratian. Libertus enim (nisi uenia inpetrata) patronum


in ius uocare non permittitur. Unde in libro 2. Digestorum,
titulo de in ius uocando: [l. fin.] "Si sine uenia edicti inpetrata
libertus patronum in ius uocauerit, ex querela patroni
uel supradictam penam, id est quinquaginta aureos, dat, uel a
prefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur
laborare." §. 1. Si uero a collegio quis manumissus fuerit, non
singulis, sed uniuersitati reuerentiam debet. Unde in eodem libro,
titulo eodem: [l. Sed si hac] "Qui manumittatur a corpore aliquo,
uel collegio, uel ciuitate, singulos in ius uocabit. Nam non
est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet. Et si
aduersus rempublicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam
edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius
sit uocaturus." §. 2. Si uero ingenuum princeps facit, patrono
reuerentiam non debet. §. 3. In criminali uero, si
patronum in ius uocauerit, caput eius et fortunas petiturus, ante
litis exordium capite puniendus est. Crimen maiestatis excipitur,
uel si patronam illicito serui concubitu uti deprehenderit,
quo casu etiam seruo cum munere libertatis dominam accusare
permittitur, sicut in 9. libro Codicis titulo de mulieribus, que seruis
propriis, [l. unica] inperator Constantinus constituisse
legitur: "Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur,
capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus uerberone.
Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit offitio copia
nunciandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato
crimine libertas dabitur." §. 4. In patronos etiam testificari non
possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam serui in
dominos torqueri iubentur.
Unde in libro Codicis, titulo de questionibus, [l. prima]
Inp. Antoninus:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

705/706
Gehe zu Spalte: