C. LVII. De eodem.
Si quos de seruis ecclesiae bene meritos sibi episcopuslibertati donauerit, collatam libertatem a successoribus
custodiri cum hoc, quod manumissor eis in
libertatem contulerat placuit. Quod tamen iubemus
uiginti solidorum numerum et modum in terrula,
uineola uel hospitiolo tenere. Quod autem amplius
datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae reuocetur.
Gratian. Sed notandum est, quod serui ecclesiarum manumitti
non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte
manumissor duos eiusdem meriti et eiusdem peculii ecclesiae conferre
uoluerit.
Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 86.] legitur: