Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione.

Idem Demetrio et Valeriano Clericis Firmianis. [lib. VII.
Indict. 2. epist. 14.]
Sacrorum canonum statuta et legalis permittit
auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptione captiuorum
inpendi. Et ideo, cum edocti a uobis simus,
ante annos scilicet XVIII. Fauium, episcopum
ecclesiae Firmianae, XI. libras argenti de eadem
ecclesia pro redemptione uestra, ac patris uestri Passiui
fratris et coepiscopi nostri, tunc uero clerici, nec non
matris uestrae hostibus inpendisse, atque ex hoc quandam
formidinem uos habere, ne hoc, quod datum est, a
uobis quolibet tempore repetatur, precepti huius auctoritate
suspicionem uestram preuidimus auferendam, constituentes,
nullam uos exinde heredesque uestros quolibet tempore repetitionis
molestiam sustinere, nec a quoquam uobis aliquam
obici questionem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

691/692
Gehe zu Spalte: