Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant.

Item ex eodem. [c. 49.]
Diaconi uel presbiteri in parrochia constituti de
rebus ecclesiae sibi creditis nichil audeant conmutare,
uendere uel donare, quia res sacratae esse Deo noscuntur.
Similiter et sacerdotes nichil de rebus ecclesiae sibi conmissae
(ut superius conprehensum est) alienare presumant.
Quod si fecerint, conuicti in concilio, et ab honore depositi,
de suo proprio aliud tantum restituant, quantum
uisi sunt presumpsisse. §. 1. Libertos etiam
quos sacerdotes uel diacones de ecclesia sibi
conmissa facere uolunt, actus ecclesiae prosequi iubemus.
Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium
reuerti seruitium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

699/700
Gehe zu Spalte: