Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. De his, qui tam infirmi sunt, quod rebus suis renunciare non possunt.

Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis
renunciare non possint, si ea, que accepturi erant, dispensatori


relinquant, nichil habentibus conferenda, sine peccato
possident sua, quia et ipsi quodammodo sua relinquunt,
quando propriis contenti rebus nichil eorum, que labori uel
ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt.
Gratian. De rebus uero ecclesiae queritur, an liceat eas
per prebendas diuidi, ut annuos redditus quisque sibi specialiter
uendicet? Hoc non posse fieri, argumento et auctoritate probatur.
Clerici successores sunt eorum, de quibus dicitur.
"Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una."
Necesse est ergo, ut eorum consequantur uitam, quorum in ecclesia
gradum administrant. Non ergo aliquid propriam sibi
uendicabunt, sed erunt eis omnia communia.
Item Urbanus Papa ait: [in epistola unica, c. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

685/686
Gehe zu Spalte: