Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVII. Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus conuertere.

Item ex Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa: [II. c. 16.]
Nulli episcoporum liceat res mobiles aut inmobiles
de subiectis plebibus aliisque piis locis in proprio usu
habere, ne maiores enormiter locupletentur, et minores
tali facto pauperes inueniantur. Contra agens canonica
auctoritate coartatus existat.
Gratian. Si ergo res ecclesiae non quasi propriae, sed
quasi communes habendae sunt, cum de communi nullus dicat,
hoc meum est, nec de rebus ecclesiae, hec mea est, potest aliquis
dicere, ne uideatur non imitari karitatem illorum, in qua nulli
aliquid erat proprium, sed erant illis omnia communia. §. 1. His
ita respondetur: Sicut perfectione karitatis manente secundum
discretionem ecclesiarum ecclesiasticarum facultatum distributio
fit dum aliis possessiones huius ecclesiae ad dispensandum conmittuntur,
ex quibus, licet res ecclesiae omnibus debeant esse
communes, primum tamen sibi et suae ecclesiae deseruientibus necessaria
subministret, reliqua, que supersunt, fidelium usibus
ministraturus, ita et prebendae ecclesiarum eadem karitate manente
pie et religiose possunt distribui, nec tunc rebus ecclesiae
ut propriis, sed ut communibus utilitatibus deseruiturus ut
ex his, que sibi assignata sunt, primum necessaria sibi percipiat;
si qua uero suis necessitatibus supersunt, in communes usus ecclesiae
expendat.
Unde Augustinus ad Bonifatium: [Comitem, ep. L.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

685/686
Gehe zu Spalte: