Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Non licet aliquid habere his, qui suis renunciant et communiter uiuere spondent.

Idem. [serm. III. de communi uita clericorum]
Non dicatis uos aliquid habere proprium, sed sint
uobis omnia communia. Et infra: §. 1. Quicumque autem
progressus in tantum fuerit malum, ut occulte litteras ab
aliquo uel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur,
parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur
atque conuincitur, secundum arbitrium presbiteri uel
prepositi grauius emendetur. Et infra: §. 2. Cum huius
nostrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed
uoluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renunciauerint,
et se per promissam obedientiam penitus
aliorum potestati, et inperiis in Christo et pro Christo
subdiderint, certum est eos nichil habere, possidere,
dare, uel accipere sine superioris licentia debere. §. 3. Quod
si propinquus, uel amicus, uel quilibet fratrum cuiquam aliquid
offerre uoluerit, primo quidem priori insinuetur, et sic


suscipiatur, si ipse mandauerit. De quo tamen nichil aliud
fiat, nisi quod priori placuerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

679/680
Gehe zu Spalte: