C. LXXV. Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet.
Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 17.Gratioso Subdiacono]
Religiosam uitam eligentibus nos oportet congrua consideratione
prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio
aut desides faciat, aut robur (quod absit) conuersationis infringat.
Idcirco presenti tibi auctoritate precipimus, quatinus
domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum,
qui appellatur gallinas albas, uel ortum iuris sanctae
Romanae, cui auctore Deo presidemus ecclesiae, in qua
Campana quondam Patricii mansisse dinoscitur, simul
et ortum atque hospitia, que intra eandem domum ianua
conclusit, eidem debeas tradere proprietatis iure
proculdubio possidendam, in qua domo monasterium
ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo
adiuuante construere, et tam ipsa quam que in eius
honore locoque successerit predictam domum et ortum
cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto et
inconcusso iure a nobis pietatis consideratione concessam
ualeat possidere.
Gratian. Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae sine
culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint.