Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre.

Item in eodem concilio Tolletano X. [c. 5.]
Bonae rei dare consultum et presentis habetur
uitae subsidium, et eternae remunerationis expectare
cernitur premium. Quisquis itaque episcoporum in parrochia
sua monasterium constituere forte uoluerit, et hoc
ex rebus ecclesiae, cui presidet, ditare decreuerit, non
amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit,
ut, hac temperamenti equitate seruata, et cui tribuit
conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna grauia
non infligat. Ecclesiam uero, que monasticis non informabitur
regulis, aut quam pro suis magnificare uoluerit
sepulturis, non amplius quam centesimam partem census
ecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit, ea tamen
cautela seruata, ut unam tantummodo, que placuerit, ex
his duabus remunerationem assumat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

711/712
Gehe zu Spalte: