Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIII. Res ecclesiasticas episcopus dispenset.

Item ex Concilio Antioceno, c. 25.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad
dispensandum erga omnes, qui indigent; cum summa reuerentia


et timore Dei. Participet et autem et ipse quibus indiget,
(si tamen indiget), tam in suis quam fratrum, qui ab
eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut
nulla qualibet occasione fraudentur, iuxta sanctum Apostolum
sic dicentem: "Habentes uictum et tegumentum,
his contenti sumus." Quod si contentus istis
minime fuerit, conuertat autem res ecclesiae in suos domesticos
usus, et eius commoda uel agrorum fructus non cum
presbiterorum diaconorumque conscientia pertractet, sed
horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus
filiisque conmittat, ut per huius modi personas occulte
res ledantur ecclesiae, sinodo prouinciae penas iste persoluat.
Si autem et aliter accusatur episcopus, aut presbiteri,
qui cum ipso sunt, quod ea, que pertinent ad ecclesiam,
uel ex agris, uel ex alia qualibet ecclesiastica facultate
sibimet usurpent, ita ut ex hoc pauperes affligantur,
criminationi uero et blasphemiis tam sermo predicationis,
quam hii, qui dispensant, taliter exponantur, et hoc
oportet corrigi, sancta sinodo id quod condecet conprobante.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

683/684
Gehe zu Spalte: