C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae.
Item ex eodem.Liberti ecclesiae, quia numquam eorum moritur patrona,
a patrocinio ecclesiae numquam discedant, nec posteritas
quidem eorum, sicut priores canones decreuerunt.
Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat,
ipsaque posteritas sese ab ecclesiae patrocinio non
subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab
eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per
quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur,
eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta uirtutem
suam obsequium ei uel obedientiam prebeant.
Gratian. Pro remuneratione etiam inpensi obsequii res ecclesiasticae
utiliter possunt donari.
Unde in IV. Concilio Tolletano [c. 36.] legitur: