Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant.

Longinquitate sepe fit temporis, ut non pateat conditio
originis. Unde iam decretum est in anteriori uniuersalis
concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant
facere, qua profiteantur se et de familia ecclesiae
esse, et eius obsequium numquam relicturos. Unde
his quoque nos adicimus, ut quociens cursum uitae sacerdos


inpleuerit, et de hac uita migrauerit, mox, cum
successor eius aduenerit, omnes liberti ecclesiae, uel ab
eis progeniti cartulas suas in conspectu omnium debent
ipsi qui substituitur pontifici publicare, et professionem
in conspectu ecclesiae renouare, quatinus status
sui uigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia
non careat. Si autem scripturas libertatis suae intra
annum ordinationis noui pontificis manifestare contempserint,
aut professiones renouare noluerint, uacuae et
inanes cartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi
sint perpetuo serui.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

707/708