Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit.

Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit,
speciali placito distringendus est, ut si de rebus
seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprie
auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris
exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid
in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus


atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores.
Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit,
aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit,
si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae
eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse
probatur.
Gratian. Si uero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua adquisisse
noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent
conponere, nec aliquibus poterunt illa donare.
Unde in Agatensi Concilio [c. 54.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

713/714
Gehe zu Spalte: