Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur.

Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum
cura conmissa est, quecumque amministrationis suae
tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karum
habuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere
instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia
quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem,
et in suo retineat fraudatorem. §. 1. Hii uero, qui suarum
rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam post
ordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siue
aliqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui
iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utriusque
rei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis
heredes equo iure conquisitio pertinebit.
Gratian. Si quis uero pro conpendio suarum rerum ecclesiae
rebus detrimentum intulerit, uel si occasione rerum ecclesiasticarum
in rebus propriis detrimentum passus fuerit, uicissim que
lucrum sentiunt detrimenta patientibus resarcient.
Unde in Bracarensi Concilio [III. c. 8.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

713/714
Gehe zu Spalte: