Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CX. Pro modo peccati puniantur qui excommunicatis communicant.

Sanctis quippe canonibus cautum constat, ut quicumque
excommunicatis communicauerit excommunicetur.
Ipsius tamen penitenciae atque absolutionis modos eo
moderamine decernimus, ut quicumque seu ignorantia
seu timore, seu necessitate negocii cuiusquam maximi et
maxime necessarii eorum se conuictu, oratione, salutatione
osculoue contaminauerint, cum minoris
penitenciae medicina societatis nostrae participium sortiantur.
Eos uero, qui aut spontanee, aut negligenter
inciderint, sub ea uolumus disciplinae cohercione
suscipi, ut ceteris metus incutiatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

675/676
Gehe zu Spalte: