Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt.

Item ex eodem. [Concilio, c. 26.]
Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio
firmatur, aut subprimere, aut negare, aut aduersariis
fortasse tradere dampnanda et punienda obstinatione
presumpserit, quicquid per absentiam documentorum
dampni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus
reddat, et communione priuetur. Hi autem, qui
in dampno ecclesiae inpie sollicitati, a traditoribus
aliquid susceperint, superiori sententia teneantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

697/698
Gehe zu Spalte: