Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur.

Item Pelagius Hostilio Episcopo.
Augusto sedis nostrae notario suggerente didicimus,
quod ei dilectio tua directis apicibus indicasset, quosdam
de clero tuo, et maxime parrochiarum ad te pertinentium,
non pauca sacrata uasa uel ministeria distraxisse, et aliqua
huiusmodi perpetrasse, que aliena a religioso sunt proposito.
Karitatem uero tuam, ut hec conpetenti sollicitudine
debeat insequi uel ulcisci, nostrae preceptionis auctoritate
cupis conmuniri. Qua de re presentibus mandamus
affatibus, ut conpetenti uiuacitatis instantia quicquid de
sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clericorum usurpatum
fuisse uel distractum conpereris, sine cuiusquam morae
interuentu exigere non dimittas et ecclesiasticis usibus reformare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

687/688
Gehe zu Spalte: