Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda.

Item ex VI. Sinodo uniuersali, [c. 15.]
Apostolicos et paternos canones renouans hec sancta
et uniuersalis sinodus diffiniuit, neminem prorsus episcopum
uendere uel utcumque alienare cimilia et uasa
sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata,
uidelicet pro redemptione captiuorum; sed nec tradere
salaria ecclesiarum in emphiteotica pacta, nec alias rusticas
possessiones uenundare, ac per hoc, ecclesiasticos redditus
ledere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum
et peregrinorum sustentationem esse decernimus
Et paulo post: §. 1. Quisquis autem post hanc diffinitionem
nostram contrarium quid huic sanctae sedi ac
uniuersali sinodo agere temptauerit, deponatur ut preuaricator
diuinarum rerum et preceptorum, cassata uidelicet
omnino que facta est in scriptis uel sine scriptis ab
episcopo uenditione uel emphiteotica traditione, uel alia qualibet
alienatione, cimiliorum et salariorum locorum.
Qui uero perceperit aut emerit aliquid ex predictis cimiliis
uel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum que ecclesiae
sunt, et non reddiderit ad incidendum cartam
uenditionis uel emphiteoseos, sit anathema, usque dum
fecerit quod ab hac sancta et uniuersali sinodo confirmatum
est. §. 2. Si autem episcopus conuictus fuerit construxisse
monasterium de ecclesiasticis redditibus, tradat eidem
ecclesiae ipsum monasterium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

689/690
Gehe zu Spalte: