Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Inpuberes et adolescentes, in uno conclaui manentes, probatissimo seniori deputentur.

Omnis etas ab adolescentia in malum prona est. Nichil
incertius quam uita adolescentium. Ob hoc constituere
oportuit, ut, si qui inpuberes, aut adolescentes in clero
existunt, omnes in uno conclaui atrii conmaneant ut lubricae
etatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis
agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum
doctrinae, et testem uitae habeant. §. 1. Quod si
aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foueantur,
ut et uita eorum a criminibus intacta sit, et res ab iniuria
inpiorum. Qui autem his preceptis resultauerint, monasteriis
deputentur, ut uagantes animae et superbae seueriori
regula distringantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

675/676
Gehe zu Spalte: